monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 80
{XXIII} Sed ante sunt aliae: Patale, quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his solum esse, haut facile crediderim. ab his XX p. Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac concylis referta, dein Coralilba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles.